The Bible Software
bible.softwareTitusTitus 3 › Titus 3:2

Titus 3:2

neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

To speak evil of no man, to be no brawlers, but gentle, shewing all meekness unto all men.

In Context

1Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse: + 3.1 Ad omne opus, etc. Quasi dicat: Admone, ut ad malum tardi sint, sed ad bonum parati, scientes quod singulis persolvi oporteat, quia singulis paratur.

3Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. + 3.3 Eramus enim et nos aliquando. Etsi philosophi essent quidam nostrum, vera tamen sapientia carebant.

Read all of Titus 3

Cross References

2 Samuel 22:36Dedisti mihi clypeum salutis tuæ, et mansuetudo tua multiplicavit me.

Proverbs 6:19proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.]

Proverbs 25:24Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi. + 25.24 Melius est sedere in angulo domatis, quam. Doma est excelsus et secretus locus. In Actibus enim apostolorum Act. 10., ubi Petrus ad superiora ascendit ad orandum, pro superioribus in Græco doma scriptum est.

Matthew 11:29Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris. + 11.29 Tollite jugum, etc. Jugum Christi, Evangelium est, quod Judæos et gentes in una fide conjungit. Tollite super vos. Id est, in honore habete: non subtus, ut contemnatis. Qui laboratis, difficultate legis, et onerati peccatis, scilicet, reficiam, si jugum tollitis, id est, præcepta mea. Et quid jugo ejus suavius? quid onere levius? probabilem fieri, abstinere a malo, bonum velle, amare omnes, æterna sequi, præsentibus non capi, nolle alii facere quod pati non vis. Discite a me. Docente verbo et exemplo, ut sitis humiles mentibus, mites moribus. Humiles, ut neminem contemnant; mites, ut nullum lædant. Corde, ut idem extra in opere sit et in corde, ne lateat serpens in specie columbæ.

1 Corinthians 6:10neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt.

2 Corinthians 10:1Ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis sum inter vos, absens autem confido in vos. + 10.1 Ipse autem ego Paulus. Incipit agere de incorrectis qui pseudo sequebantur, et Apostolum ferocem putabant, quasi diceret: Correctos ad eleemosynas invito: Paulus vere humilis, non superbus ipse qui alios ad eleemosynas moneo, idem vobis qui illis, obsecro, dico, etc.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Titus 3:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Titus 3:1Titus 3Titus 3:3 →