Zaccharias Propheta 1:19
Et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quid sunt hæc? Et dixit ad me: Hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam, et Israël, et Jerusalem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce quatuor cornua.
20Et ostendit mihi Dominus quatuor fabros.
Read all of Zaccharias Propheta 1
Cross References
Ezra 4:4Factum est igitur ut populus terræ impediret manus populi Judæ, et turbaret eos in ædificando. + 4.4 Populi Judæ. Populum Juda, id est confidentem et glorificantem, dicit eum qui integramente Domino ædificare, id est ad voluntatem ejus faciendam et gloriam quærendam omnium quos potest animos et ora convertere quærit.
Ezra 5:3In ipso autem tempore venit ad eos Thathanai, qui erat dux trans flumen, et Stharbuzanai, et consiliarii eorum: sicque dixerunt eis: Quis dedit vobis consilium ut domum hanc ædificaretis, et muros ejus instauraretis? + 5.3 In ipso. ID., ibid. Patet littera textus, quia confortati verbis prophetarum, optimates Judæo rum non potuerunt hostium infestationibus a sancto opere præpediri, a quo quiescentibus adhuc prophetis, timore hostium cessaverant, sicut nunc in Ecclesia geritur, dum hi qui malignorum spirituum, vel hominum insidiis retardati, tardiores aliquando ad opus bonum fuerunt, repente verbis doctorum vel divinarum Scripturarum correpti, nullis tentationum machinis possunt vinci, vel a proposito intentionis revocari.
Daniel 12:7Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in cælum, et jurasset per viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc.
Habakkuk 3:14Maledixisti sceptris ejus, capiti bellatorum ejus, venientibus ut turbo ad dispergendum me: exsultatio eorum, sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito.
Zechariah 1:21Et dixi: Quid isti veniunt facere? Qui ait, dicens: Hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam per singulos viros, et nemo eorum levavit caput suum: et venerunt isti deterrere ea, ut dejiciant cornua gentium, quæ levaverunt cornu super terram Juda ut dispergerent eam.
Zechariah 4:11Et respondi, et dixi ad eum: Quid sunt duæ olivæ istæ, ad dexteram candelabri, et ad sinistram ejus?