The Bible Software
bible.softwareZaccharias ProphetaZaccharias Propheta 1 › Zaccharias Propheta 1:5

Zaccharias Propheta 1:5

Patres vestri, ubi sunt? et prophetæ numquid in sempiternum vivent?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Your fathers, where are they? and the prophets, do they live for ever?

In Context

4Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetæ priores, dicentes: Hæc dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis vestris malis, et de cogitationibus vestris pessimis: et non audierunt, neque attenderunt ad me, dicit Dominus.

6Verumtamen verba mea, et legitima mea, quæ mandavi servis meis prophetis, numquid non comprehenderunt patres vestros, et conversi sunt, et dixerunt: Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras, et secundum adinventiones nostras, fecit nobis?]

Read all of Zaccharias Propheta 1

Cross References

1 Samuel 25:1Mortuus est autem Samuel, et congregatus est universus Israël, et planxerunt eum, et sepelierunt eum in domo sua in Ramatha. Consurgensque David descendit in desertum Pharan. + 25.1 Pharan. RAB. in lib. Reg., tom. 2. Oppidum est in Arabia vicinum Saracenis, qui in solitudine erant: per hoc transierunt filii Isræl, cum de monte Sinai castra movissent. Est autem contra australem plagam, et distat ab Haila contra Orientem itinere dierum trium. In deserto Pharan memorat Scriptura habitasse Ismælem, a quo Ismælitæ, qui nunc Saraceni dicuntur. Legimus et Chodorlaomor percussisse eos qui erant in deserto Pharan.

2 Kings 13:20Mortuus est ergo Eliseus, et sepelierunt eum. Latrunculi autem de Moab venerunt in terram in ipso anno.

Psalms 90:10Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. + 90.10 ID. Tabernaculum Dei est caro, etc., usque ad Christo hoc bene accipitur. 1

Ecclesiastes 9:1[Omnia hæc tractavi in corde meo, ut curiose intelligerem. Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei; et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit. + 9.1 Sunt justi, etc. Melior est canis. HIER. Canis vivus, pauper justus, leo mortuus, potens iniquus, qui nihil secum aufert de mundo.

Ecclesiastes 12:7et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. + 12.7 Et revertatur. Antequam revertaris in Babyloniam unde es egressus in lumbis Abrahæ, et incipias in Mesopotamia conteri, unde profectus es.

Acts 13:36David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit: et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Zaccharias Propheta 1:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Zaccharias Propheta 1:4Zaccharias Propheta 1Zaccharias Propheta 1:6 →