Zaccharias Propheta 12:10
Et effundam super domum David et super habitatores Jerusalem spiritum gratiæ et precum: et aspicient ad me quem confixerunt, et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9[Et erit in die illa: quæram conterere omnes gentes quæ veniunt contra Jerusalem.
11In die illa, magnus erit planctus in Jerusalem, sicut planctus Adadremmon in campo Mageddon.
Read all of Zaccharias Propheta 12
Cross References
Genesis 45:2Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Ægyptii, omnisque domus Pharaonis.
1 Samuel 7:2Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies (erat quippe jam annus vigesimus), et requievit omnis domus Israël post Dominum. + 7.2 Annus vicesimus erat, quando septimo anno regni Saul allata est in castra de Cariathiarim. Annus vice. RAB. Non ita intelligendum est, etc., usque ad quia nulla societas lucis ad tenebras.
Isaiah 32:15Donec effundatur super nos spiritus de excelso, et erit desertum in carmel, et carmel in saltum reputabitur. + 32.15 Donec effundatur. Spiritus sanctus, prædicante Elia et Enoch, descendat super nos, sicut In Pentecoste super apostolos. Adjungit autem se propheta compatiendo illis. Desertum. Solitudo scilicet gentium vertetur in divitias Isræl, et Isræl reputabitur in gentes.
Isaiah 59:19Et timebunt qui ab occidente nomen Domini, et qui ab ortu solis gloriam ejus, cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit; + 59.19 Et timebunt qui. Præmonstrata vindicta Dei in Judæos per Romanos, describit fidem gentium, de quatuor partibus mundi venientium, audita prædicatione apostolorum Quasi fluvius. Quia citissime mundum sua prædicatione et fide implevit. Quem Spiritus Domini. ID.. Ad redimendum genus humanum Spiritus sanctus scilicet. Unde: Qui conceptus est de Spiritu sancto. Et, Requiescit supereum Spiritus Domini Isa. 11., etc.
Jeremiah 31:9In fletu venient, et in misericordia reducam eos: et adducam eos per torrentes aquarum in via recta, et non impingent in ea, quia factus sum Israëli pater, et Ephraim primogenitus meus est. + 31.9 Et Ephraim. Ephraim, qui est typus gentilis populi, etc., usque ad in Samaria primus regnum obtinuit, etc.