Isaiah 32:15
Donec effundatur super nos spiritus de excelso, et erit desertum in carmel, et carmel in saltum reputabitur. + 32.15 Donec effundatur. Spiritus sanctus, prædicante Elia et Enoch, descendat super nos, sicut In Pentecoste super apostolos. Adjungit autem se propheta compatiendo illis. Desertum. Solitudo scilicet gentium vertetur in divitias Isræl, et Isræl reputabitur in gentes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16Et habitabit in solitudine judicium, et justitia in carmel sedebit.
Cross References
Proverbs 1:23convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea. + 1.23 Convertimini. Sapientia hortatur converti ad Deum, et profert spiritum. Ad correctionem. Per apostolos Judæos corripit, et vel post ascensionem et resurrectionem monet converti.
Isaiah 29:17Nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in carmel, et carmel in saltum reputabitur? + 29.17 In modico et in brevi. HIER. Modicum et breve ex quo hoc prædictum est usque ad ascensionem Domini: omnia enim tempora, æternitati comparata, brevia sunt et momentanea. Libanus in Carmel. Libanus mons in Phœnicia, etc., usque ad si esset cum adultero viro.
Isaiah 35:2Germinans germinabit, et exsultabit lætabunda et laudans: gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron; ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri. + 35.2 Saron. Populi Judæorum; unde: Erit Saron sicut desertum Isa. 32..
Isaiah 44:3Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam: + 44.3 Effundam Spiritum meum. Scilicet in baptismo per impositionem manuum.
Isaiah 54:1[Lauda, sterilis, quæ non paris; decanta laudem, et hinni, quæ non pariebas: quoniam multi filii desertæ magis quam ejus quæ habet virum, dicit Dominus. + 54.1 Lauda, sterilis. HIER. Hactenus de nativitate, passione, resurrectione, etc., usque ad tam de Judæis quam de gentilibus congregatam. Lauda, sterilis. Apostolus, juxta LXX: Lætare, sterilis, quæ non paris, erumpe et clama quæ non parturis, quia multi filii desertæ Gal. 4., etc. Nos autem fratres secundum Isaac, repromissionis filii sumus.