Zaccharias Propheta 12:6
In die illa ponam duces Juda sicut caminum ignis in lignis, et sicut facem ignis in fœno: et devorabunt ad dexteram et ad sinistram omnes populos in circuitu, et habitabitur Jerusalem rursus in loco suo in Jerusalem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Zaccharias Propheta 12
Cross References
Psalms 149:6Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum: + 149.6 Exaltationes. ID. Virtus Dei et potentia prædicatur in gloria sanctorum. In cubilibus, in diversis mansionibus est gloria sanctorum. De quibus Dominus. In domo Patris mei mansiones multæ sunt. Joan. 14. In gutture. Qui in corde et in lingua non desinunt laudare eum, a quo æterna habent. Gladii. Potestatem verbi Dei accipientes, cum Domino judicabunt, sedentes super duodecim sedes; et tunc vere fiet vindicta et increpatio in populis, tunc reges terræ ligabuntur: unde non sit liberum exire. Et nobiles ferent ferrea vincula, ut gravia ad portandum, et quæ non possunt rumpi: et sic fiet judicium conscriptum, id est ab angelis comprobatum. De quo Apostolus: Nescitis quia angelos judicabimus? I Cor. 6. Et ne putes solos apostolos judicare, addit, gloria hæc, scilicet potestas judicii, est omnibus sanctis ejus, id est perfectis, qui pro Christo omnia terrena reliquerunt. AUG. Exaltationes Dei in gutture. Sic enim lætantur in cubilibus et faucibus, id est in corde et lingua, ut non sibi tribuant quod boni sunt, sed Deo, a quo acceperunt quod sunt, et sperant id quod nondum sunt. 1
Isaiah 10:16Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum, in pinguibus ejus tenuitatem; et subtus gloriam ejus succensa ardebit quasi combustio ignis. + 10.16 Et subtus gloriam. Dicit Hieronymus secundum Hebræos, corpora interfectorum Assyriorum cœlesti igne exusta, et in pulverem redacta, vestimenta illæsa; et venientes Judæi, vestium summitate arrepta, pulverem excutiebant. HIER. Quidam volunt hunc regem significare contrariam fortitudinem, etc., usque ad tradunt enim Hebræi decem tantum de ejus exercitu remansisse.
Isaiah 54:3Ad dexteram enim et ad lævam penetrabis, et semen tuum gentes hæreditabit, et civitates desertas inhabitabit. + 54.3 Ad dexteram enim: ad omnia loca mundi. Vel, nec elata prosperis, nec fracta adversis. Vel, ad bona futuræ et præsentis.
Jeremiah 31:38Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et ædificabitur civitas Domino, a turre Hananeel usque ad portam anguli. + 31.38 Ecce dies. Qui mille annorum regnum, etc., usque ad, ibi autem Ananehel per men litteram.
Daniel 2:34Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus: et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.
Obadiah 1:18Et erit domus Jacob ignis, et domus Joseph flamma, et domus Esau stipula: et succendentur in eis, et devorabunt eos, et non erunt reliquiæ domus Esau, quia Dominus locutus est.