Zaccharias Propheta 14:2
Et congregabo omnes gentes ad Jerusalem in prælium: et capietur civitas, et vastabuntur domus, et mulieres violabuntur: et egredietur media pars civitatis in captivitatem, et reliquum populi non auferetur ex urbe.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
1Ecce venient dies Domini, et dividentur spolia tua in medio tui.
3Et egredietur Dominus, et præliabitur contra gentes illas, sicut præliatus est in die certaminis.
Read all of Zaccharias Propheta 14
Cross References
Isaiah 4:3Et erit: omnis qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Jerusalem, Sanctus vocabitur, omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem.
Isaiah 13:16infantes eorum allidentur in oculis eorum, diripientur domus eorum, et uxores eorum violabuntur.
Isaiah 65:18Sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternum in his quæ ego creo: quia ecce ego creo Jerusalem exsultationem, et populum ejus gaudium. + 65.18 Quia ecce. Ex angelis scilicet et hominibus unam Ecclesiam, et exsultabunt et gaudebunt, ut ego qui creavi exsultem, et gaudeam in eis. Exsultationem. Universæ terræ, ut quæ vetus unigeniti erat gaudium, nova cunctis nationibus lætitia sit. Gaudium. Quod vel post resurrectionem possumus intelligere, vel post baptismum in prima resurrectione. Hoc ad generalem resurrectionem qua omnes in perfecta ætate resurgent. Et hoc est: Non erit, etc.
Lamentations 1:10Jod Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam.
Daniel 2:40Et regnum quartum erit velut ferrum: quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc.
Amos 7:17Propter hoc hæc dicit Dominus: Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiæ tuæ in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur: et tu in terra polluta morieris, et Israël captivus migrabit de terra sua.]