Isaiah 65:18
Sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternum in his quæ ego creo: quia ecce ego creo Jerusalem exsultationem, et populum ejus gaudium. + 65.18 Quia ecce. Ex angelis scilicet et hominibus unam Ecclesiam, et exsultabunt et gaudebunt, ut ego qui creavi exsultem, et gaudeam in eis. Exsultationem. Universæ terræ, ut quæ vetus unigeniti erat gaudium, nova cunctis nationibus lætitia sit. Gaudium. Quod vel post resurrectionem possumus intelligere, vel post baptismum in prima resurrectione. Hoc ad generalem resurrectionem qua omnes in perfecta ætate resurgent. Et hoc est: Non erit, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Chronicles 6:41Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuæ: sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem, et sancti tui lætentur in bonis.
Psalms 96:10Qui diligitis Dominum, odite malum: custodit Dominus animas sanctorum suorum; de manu peccatoris liberabit eos. + 96.10 Custodit Dominus. AUG. Si cum cœperis odisse malignum, subsequantur persecutiones, ne timeas, quia custodit Dominus animas sanctorum suorum, de quibus tollendis est ultimum genus persecutionis. 1
Isaiah 12:4Et dicetis in die illa: Confitemini Domino et invocate nomen ejus; notas facite in populis adinventiones ejus; mementote quoniam excelsum est nomen ejus.
Isaiah 35:10Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et lætitia sempiterna super caput eorum: gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.]
Isaiah 44:23Laudate, cæli, quoniam misericordiam fecit Dominus; jubilate, extrema terræ; resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum ejus, quoniam redemit Dominus Jacob, et Israël gloriabitur.] + 44.23 Jubilate, extrema terræ. ID. Angeli quasi habitatoribus terræ præsunt; vel apostoli, vel prophetæ super quos et alii esse constant; unde Ephesiis dicitur: Super ædificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, etc.
Isaiah 51:11Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur, et venient in Sion laudantes, et lætitia sempiterna super capita eorum: gaudium et lætitiam tenebunt; fugiet dolor et gemitus.