Zaccharias Propheta 14:9
Et erit Dominus rex super omnem terram: in die illa erit Dominus unus, et erit nomen ejus unum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Zaccharias Propheta 14
Cross References
Deuteronomy 6:4Audi, Israël: Dominus Deus noster, Dominus unus est.
Psalms 2:6Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus. + 2.6 Ego autem. CASS. Secundo, inducit verba ejus de omnipotenti regno et inenarrabili generatione sua, ubi de divinitate et humanitate ejus discimus. Rex. ID. Sic et reges terræ ab eo constituti. Prædicans super Sion, sic et prophetæ, Filius, sic et Isræl, Genui te. Hoc soli Christo. 1
Psalms 47:2[Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus. + 47.2 In monte sancto, etc. Ibid. Hic est mons ille, etc., usque ad super quem fundata est Ecclesia. 1
Psalms 47:8in spiritu vehementi conteres naves Tharsis. + 47.8 In spiritu vehementi, Herodis. Conteres naves-Tharsis. Quia, in Tharso, Ciliciæ naves quæ Magos transposuisse in patriam suam credebantur, confractæ sunt ab Herode. Tharsis. AUG. Cilicia regio a Tharso, etc., usque ad decursis omnibus concludit. Ergo: 1
Psalms 72:8Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam; iniquitatem in excelso locuti sunt. + 72.8 In excelso. AUG. Palam in manifesto: vel, contra Deum blasphemi. 1