Zaccharias Propheta 6:8
Et vocavit me, et locutus est ad me, dicens: Ecce qui egrediuntur in terram aquilonis, requiescere fecerunt spiritum meum in terra aquilonis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
Read all of Zaccharias Propheta 6
Cross References
Judges 8:3In manus vestras Dominus tradidit principes Madian, Oreb et Zeb: quid tale facere potui, quale vos fecistis? Quod cum locutus esset, requievit spiritus eorum, quo tumebant contra eum.
Ecclesiastes 10:4Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne demiseris, quia curatio faciet cessare peccata maxima.] + 10.4 Locum. Stationem fidei retine, ne vincaris: et ne perficias si jam male cogitaveris. Qui fodit. Lacum aperuit, et effodit eum: et incidit in foveam quam fecit.
Isaiah 18:3Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis, et clangorem tubæ audietis. + 18.3 Gentem exspectantem et conculcatam. Omnes enim hæretici sibi promittunt ingentia, etc., usque ad id est doctrinam eorum audiunt.
Isaiah 48:14Congregamini, omnes vos, et audite: quis de eis annuntiavit hæc? Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone, et brachium suum in Chaldæis. + 48.14 Congregamini omnes vos. Quid ergo gloriatur terra et cinis et ignorans fragilitatem suam? Annuntiavit hæc. Quod Cyrus Babylonem destrueret, vel quia Filius meus de virgine nasciturus esset. Dominus dilexit eum. Hæc proprie ad Christum pertinent. Possunt tamen ad Cyrum referri et ad Darium usque ad locum illum: Directa est via ejus. Suam: quia capiet eam. Vel, Filius in mundo redimendo eum, qui et Chaldæos scilicet dæmones ejecit, unde, princeps hujus mundi ejicietur foras.
Jeremiah 51:48Et laudabunt super Babylonem cæli et terra, et omnia quæ in eis sunt: quia ab aquilone venient ei prædones, ait Dominus.
Ezekiel 16:42et requiescet indignatio mea in te, et auferetur zelus meus a te: et quiescam, nec irascar amplius.