The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 48 › Isaiah 48:14

Isaiah 48:14

Congregamini, omnes vos, et audite: quis de eis annuntiavit hæc? Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone, et brachium suum in Chaldæis. + 48.14 Congregamini omnes vos. Quid ergo gloriatur terra et cinis et ignorans fragilitatem suam? Annuntiavit hæc. Quod Cyrus Babylonem destrueret, vel quia Filius meus de virgine nasciturus esset. Dominus dilexit eum. Hæc proprie ad Christum pertinent. Possunt tamen ad Cyrum referri et ad Darium usque ad locum illum: Directa est via ejus. Suam: quia capiet eam. Vel, Filius in mundo redimendo eum, qui et Chaldæos scilicet dæmones ejecit, unde, princeps hujus mundi ejicietur foras.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

All ye, assemble yourselves, and hear; which among them hath declared these things? The LORD hath loved him: he will do his pleasure on Babylon, and his arm shall be on the Chaldeans.

In Context

13Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est cælos; ego vocabo eos, et stabunt simul.

15Ego, ego locutus sum, et vocavi eum; adduxi eum, et directa est via ejus. + 48.15 Vocavi eum. Cyrum vel filium, per Gabrielem dicens: Et vocabis nomen ejus Jesum.

Read all of Isaiah 48

Cross References

Genesis 49:2[Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum:

Isaiah 13:17Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quærant, nec aurum velint; + 13.17 Ecce ego suscitabo, etc. Legimus in Genesi 10, quod et Madai filius Nœ auctor Medorum fuit: qui interpretatur mensura, sive a potente vel forti. Igitur contra Babylonios qui mente confusi sunt, suscitantur a potente et forti Deo fortitudines ad puniendum, quæ reddant unicuique secundum opera sua.

Isaiah 43:9Omnes gentes congregatæ sunt simul, et collectæ sunt tribus. Quis in vobis annuntiet istud, et quæ prima sunt audire nos faciet? Dent testes eorum, justificentur, et audiant, et dicant: Vere. + 43.9 Omnes gentes. Propheta ad gentes, increpans de idololatria et admirans quod nullus in gentibus hoc præscire potuit; sed tantum populus Dei qui legem Dei accepit, prophetas habuit.

Isaiah 44:28qui dico Cyro: Pastor meus es, et omnem voluntatem meam complebis; qui dico Jerusalem: Ædificaberis, et templo: Fundaberis.]

Isaiah 45:20Congregamini, et venite, et accedite simul qui salvati estis ex gentibus: nescierunt qui levant lignum sculpturæ suæ, et rogant deum non salvantem. + 45.20 Nescierunt. Noluerunt scire quidam remanentes in errore, simulacrorum scilicet onere gravati, et sperantes in quibus non est salus.

Jeremiah 50:21Super terram dominantium ascende, et super habitatores ejus visita: dissipa, et interfice quæ post eos sunt, ait Dominus, et fac juxta omnia quæ præcepi tibi. + 50.21 Super terram dominantium. Prædicatoribus Christi præcipitur, ut regnum diaboli studeant evertere: et opera ejus maligna et consilia pessima, ut interficiant omnes peccatores terræ, et disperdant de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 48:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 48:13Isaiah 48Isaiah 48:15 →