Zaccharias Propheta 9:3
Et ædificavit Tyrus munitionem suam, et coacervavit argentum quasi humum, et aurum ut lutum platearum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Emath quoque in terminis ejus, et Tyrus, et Sidon: assumpserunt quippe sibi sapientiam valde.
4Ecce Dominus possidebit eam: et percutiet in mari fortitudinem ejus, et hæc igni devorabitur.
Read all of Zaccharias Propheta 9
Cross References
Joshua 19:29Revertiturque in Horma usque ad civitatem munitissimam Tyrum, et usque Hosa: eruntque exitus ejus in mare de funiculo Achziba:
1 Kings 10:27Fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Jerusalem, quanta et lapidum: et cedrorum præbuit multitudinem quasi sycomoros quæ nascuntur in campestribus.
Job 22:24Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos. + 22.24 Dabit pro terra. Per terram infirmitas actionis, per silicem fortitudo signatur, per torrentes aureos doctrina intimæ claritatis. Ad se ergo conversis pro terra dat silicem robusti operis, et pro silice torrentes aureos. Pro. Quia pro robusto opere doctrinam multiplicat claræ prædicationis. BEDA. Hoc dicit, quod si propitiato sibi Domino, etc., usque ad sunt argentum igne examinatum.
Isaiah 23:8Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cujus negotiatores principes, institores ejus inclyti terræ? + 23.8 Principes institores ejus inclyti terræ, etc. ID. Inter alios negotiatores, vel etiam in regnis.
Ezekiel 27:33Quæ in exitu negotiationum tuarum de mari implesti populos multos: in multitudine divitiarum tuarum, et populorum tuorum, ditasti reges terræ.
Ezekiel 28:4in sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem, et acquisisti aurum et argentum in thesauris tuis: