Zaccharias Propheta 9:6
Et sedebit separator in Azoto, et disperdam superbiam Philisthinorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And a bastard shall dwell in Ashdod, and I will cut off the pride of the Philistines.
In Context
Read all of Zaccharias Propheta 9
Cross References
Ecclesiastes 6:2vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria magna est. + 6.2 Vir cui dedit Deus divitias. HIER. Potest hoc de populo Isræl accipi, etc., usque ad ad judicium properabimus omnes.
Isaiah 23:9Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriæ, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terræ. + 23.9 Ad ignominiam deduceret, etc. Non Dominus ignominiæ auctor est, sed quod ignominiosum est ostendit, secundum illud: Contaminatione contaminabit eum, non quod sacerdos contaminationis auctor sit, sed quod ostendit contaminatum eum quem mundum putabant multi.
Zephaniah 2:10Hoc eis eveniet pro superbia sua, quia blasphemaverunt et magnificati sunt super populum Domini exercituum.