Isaiah 23:9
Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriæ, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terræ. + 23.9 Ad ignominiam deduceret, etc. Non Dominus ignominiæ auctor est, sed quod ignominiosum est ostendit, secundum illud: Contaminatione contaminabit eum, non quod sacerdos contaminationis auctor sit, sed quod ostendit contaminatum eum quem mundum putabant multi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 8:4et ad te, et ad populum tuum, et ad omnes servos tuos intrabunt ranæ.
Job 40:11Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus.
Isaiah 2:11Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum; exaltabitur autem Dominus solus in die illa. + 2.11 Oculi sublimis, etc. Hier. Nec divitiæ, nec potentia, nec nobilitas generis quemquam salvabit, omnibus superveniet una captivitas. Possunt et de judicii die hæc accipi, cum omnis creatura in conspectu Dei humiliabitur, et nihil se esse sentiet comparatione ejus. Exaltabitur autem solus Dominus in die illa.
Isaiah 2:17et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa; + 2.17 Incurvabitur omnis. ID.Allegorice.: humanus sermo rationabilis videtur, etc., usque ad ab eo quoque quo conficta erant penitus conterentur.
Isaiah 5:15Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur.
Isaiah 10:33Ecce Dominator, Dominus exercituum, confringet lagunculam in terrore; et excelsi statura succidentur, et sublimes humiliabuntur. + 10.33 Ecce dominator Dominus exercituum, etc. Dixit pueri nomen de virgine nascituri, etc., usque ad et Libanus cum suis cedris succidatur.