Sofonias Propheta 2:3
Quærite Dominum, omnes mansueti terræ, qui judicium ejus estis operati; quærite justum, quærite mansuetum, si quomodo abscondamini in die furoris Domini.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Sofonias Propheta 2
Cross References
Genesis 7:15ingressæ sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitæ. + 7.15 Bina et bina, etc. AUG. ubi supra. Præcepit superius septena et septena de mundis, duo et duo tolli de immundis. Quomodo ergo nunc dicit duo et duo intrasse, sive de mundis, sive de immundis? Sed hoc refertur non ad numerum mundorum et immundorum, sed ad masculum et feminam. In omnibus enim duo sunt, masculus et femina. Notandum vero quod dicitur: In qua erat spiritus vitæ, non solum de hominibus, sed et de pecoribus dictum: quia quidam de Spiritu sancto volunt intelligi quod scriptum est, insufflavit in faciem ejus spiritum vitæ; sed quidam codices habent melius, flatum vitæ.
2 Samuel 12:22Qui ait: Propter infantem, dum adhuc viveret, jejunavi et flevi: dicebam enim: Quis scit si forte donet eum mihi Dominus, et vivat infans?
Psalms 57:1In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem. + 57.1 In finem ne disperdas David in tituli, etc. CASS. Monet ne quis Christi regno contradicat. Prima est exprobratio Judæorum, ne similia faciamus. 1
Psalms 91:1Psalmus cantici, in die sabbati. + 91.1 Psalmus cantici. AUG. Propter fastidium animorum, etc., usque ad gloriam Dei quærens, non tuam. 1