I Paralipomenon 29:11
Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria: et tibi laus: cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt: tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Read all of I Paralipomenon 29
Cross References
Genesis 1:1In principio creavit Deus cælum et terram.
Genesis 14:22Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ,
Joshua 3:13Et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universæ terræ in aquis Jordanis, aquæ quæ inferiores sunt, decurrent atque deficient: quæ autem desuper veniunt, in una mole consistent.
Psalms 10:16exsultabo in salutari tuo. Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum.
Psalms 29:4Vox Domini in virtute; vox Domini in magnificentia.