Genesis 14:22
Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ,
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
21Dixit autem rex Sodomorum ad Abram: Da mihi animas, cetera tolle tibi.
Cross References
Genesis 14:19benedixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram:
Genesis 21:23Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meæ: sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terræ in qua versatus es advena.
Genesis 24:3ut adjurem te per Dominum Deum cæli et terræ, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananæorum, inter quos habito:
Deuteronomy 10:14En Domini Dei tui cælum est, et cælum cæli, terra, et omnia quæ in ea sunt:
Judges 11:35Qua visa, scidit vestimenta sua, et ait: Heu me, filia mea! decepisti me, et ipsa decepta es: aperui enim os meum ad Dominum, et aliud facere non potero.
1 Chronicles 29:11Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria: et tibi laus: cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt: tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes.