Iohannis i 4:1
Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint: quoniam multi pseudoprophetæ exierunt in mundum.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 14:15Innocens credit omni verbo; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus.
Jeremiah 29:8Hæc enim dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Non vos seducant prophetæ vestri qui sunt in medio vestrum, et divini vestri, et ne attendatis ad somnia vestra quæ vos somniatis:
Matthew 24:4Et respondens Jesus, dixit eis: Videte ne quis vos seducat:
Mark 13:21Et tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.
Luke 21:8Qui dixit: Videte ne seducamini: multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et tempus appropinquavit: nolite ergo ire post eos.