Thessalonicenses i 1:6
Et vos imitatores nostri facti estis, et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa, cum gaudio Spiritus Sancti:
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
7ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia, et in Achaia.
Read all of Thessalonicenses i 1
Cross References
Matthew 16:24Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
John 8:12Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.
John 14:16et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum,
Romans 8:16Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei.