Thessalonicenses i 2:16
prohibentes nos gentibus loqui ut salvæ fiant, ut impleant peccata sua semper: pervenit enim ira Dei super illos usque in finem.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Read all of Thessalonicenses i 2
Cross References
Genesis 15:16Generatione autem quarta revertentur huc: necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.
Joel 2:30Et dabo prodigia in cælo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi.
Malachi 4:1Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus: et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula: et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quæ non derelinquet eis radicem et germen.
Matthew 3:7Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira?
Matthew 12:45Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ.
Matthew 22:6reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.