Thessalonicenses i 4:6
et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum: quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut prædiximus vobis, et testificati sumus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
5non in passione desiderii, sicut et gentes, quæ ignorant Deum:
7Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem.
Read all of Thessalonicenses i 4
Cross References
Exodus 20:17Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.
Leviticus 19:13Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane.
Leviticus 25:17Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester.
Deuteronomy 25:13Non habebis in sacculo diversa pondera, majus et minus:
Psalms 94:1ipsi David, quarta sabbati. Deus ultionum Dominus; Deus ultionum libere egit.