Timotheum i 1:15
Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
14Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quæ est in Christo Jesu.
Cross References
Job 42:6Idcirco ipse me reprehendo, et ago pœnitentiam in favilla et cinere.
Ezekiel 36:31Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum, studiorumque non bonorum: et displicebunt vobis iniquitates vestræ et scelera vestra.
Matthew 9:13Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores.
Matthew 18:11Venit enim Filius hominis salvare quod perierat.
Mark 2:17Hoc audito Jesus ait illis: Non necesse habent sani medico, sed qui male habent: non enim veni vocare justos, sed peccatores.
Luke 19:10Venit enim Filius hominis quærere, et salvum facere quod perierat.