Timotheum i 4:8
Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitæ, quæ nunc est, et futuræ.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
7Ineptas autem, et aniles fabulas devita: exerce autem teipsum ad pietatem.
9Fidelis sermo, et omni acceptione dignus.
Cross References
Deuteronomy 28:1Si autem audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custodias omnia mandata ejus, quæ ego præcipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quæ versantur in terra.
Job 5:19In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum.
Psalms 37:3Spera in Domino, et fac bonitatem; et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus.
Psalms 37:11Mansueti autem hæreditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis.
Psalms 37:29Justi autem hæreditabunt terram, et inhabitabunt in sæculum sæculi super eam.
Psalms 84:11Quia melior est dies una in atriis tuis super millia; elegi abjectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.