Ii Paralipomenon 31:10
Respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc, dicens: Ex quo cœperunt offerri primitiæ in domo Domini, comedimus, et saturati sumus, et remanserunt plurima, eo quod benedixerit Dominus populo suo: reliquarum autem copia est ista, quam cernis.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
9Interrogavitque Ezechias sacerdotes et Levitas, cur ita jacerent acervi.
11Præcepit igitur Ezechias ut præpararent horrea in domo Domini. Quod cum fecissent,
Read all of Ii Paralipomenon 31
Cross References
Genesis 26:12Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum: benedixitque ei Dominus.
Genesis 39:5benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam ejus substantiam:
Exodus 36:7eo quod oblata sufficerent et superabundarent.
Leviticus 26:4et terra gignet germen suum, et pomis arbores replebuntur.
Deuteronomy 28:8Emittet Dominus benedictionem super cellaria tua, et super omnia opera manuum tuarum: benedicetque tibi in terra, quam acceperis.