Danihelis Prophetæ 5:23
sed adversum Dominatorem cæli elevatus es: et vasa domus ejus allata sunt coram te, et tu, et optimates tui, et uxores tuæ, et concubinæ tuæ vinum bibistis in eis: deos quoque argenteos, et aureos, et æreos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti: porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
22Tu quoque, filius ejus Baltassar, non humiliasti cor tuum, cum scires hæc omnia:
24Idcirco ab eo missus est articulus manus, quæ scripsit hoc quod exaratum est.
Read all of Danihelis Prophetæ 5
Cross References
Genesis 2:7Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem.
Judges 16:23Et principes Philisthinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo, et epularentur, dicentes: Tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras.
2 Kings 14:10Et ait rex: Qui contradixerit tibi, adduc eum ad me, et ultra non addet ut tangat te.
Job 31:4Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat?
Psalms 104:29Avertente autem te faciem, turbabuntur; auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur.