Deuteronomii 24:5
Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quippiam necessitatis injungetur publicæ, sed vacabit absque culpa domi suæ, ut uno anno lætetur cum uxore sua.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
6Non accipies loco pignoris inferiorem, et superiorem molam: quia animam suam opposuit tibi.
Cross References
Deuteronomy 20:7Quis est homo, qui despondit uxorem, et non accepit eam? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo accipiat eam.
Ecclesiastes 9:9Perfruere vita cum uxore quam diligis, cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ: hæc est enim pars in vita et in labore tuo quo laboras sub sole.
Mark 10:6ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus.
1 Corinthians 7:10Iis autem qui matrimonio juncti sunt, præcipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere:
Ephesians 5:28Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit.