Marcum 10:6
ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
But from the beginning of the creation God made them male and female.
In Context
5Quibus respondens Jesus, ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud:
7Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit ad uxorem suam:
Cross References
Genesis 1:27Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.
Genesis 5:2Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis: et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt.
Malachi 2:14Et dixistis: Quam ob causam? Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuæ, quam tu despexisti: et hæc particeps tua, et uxor fœderis tui.
2 Peter 3:4dicentes: Ubi est promissio, aut adventus ejus? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturæ.