Deuteronomii 5:14
Septimus dies sabbati est, id est, requies Domini Dei tui. Non facies in eo quidquam operis tu, et filius tuus, et filia, servus et ancilla, et bos, et asinus, et omne jumentum tuum, et peregrinus qui est intra portas tuas: ut requiescat servus tuus, et ancilla tua, sicut et tu.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
13Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.
Cross References
Genesis 2:2Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.
Exodus 23:12Sex diebus operaberis: septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena.
Hebrews 4:4Dixit enim in quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis.