Ecclesiastes 1:2
Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes; vanitas vanitatum, et omnia vanitas.
Vulgata Clementina
In The King James Version
Vanity of vanities, saith the Preacher, vanity of vanities; all is vanity.
In Context
1Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Jerusalem.
3Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole?
Cross References
Psalms 39:5Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi.
Psalms 144:4Homo vanitati similis factus est; dies ejus sicut umbra prætereunt.
Ecclesiastes 2:11Cumque me convertissem ad universa opera quæ fecerant manus meæ, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole.
Ecclesiastes 2:17Et idcirco tæduit me vitæ meæ, videntem mala universa esse sub sole, et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus.
Ecclesiastes 2:21Nam cum alius laboret in sapientia, et doctrina, et sollicitudine, homini otioso quæsita dimittit; et hoc ergo vanitas et magnum malum.
Ecclesiastes 2:26Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam; peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo; sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis.