Ecclesiastes 4:3
et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est, nec vidit mala quæ sub sole fiunt.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
2et laudavi magis mortuos quam viventes;
Cross References
Job 3:16aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem.
Job 10:18Quare de vulva eduxisti me? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret.
Ecclesiastes 1:14Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.
Ecclesiastes 6:3Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat: de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus.
Jeremiah 9:2Quis dabit me in solitudine diversorium viatorum, et derelinquam populum meum, et recedam ab eis? quia omnes adulteri sunt, cœtus prævaricatorum.
Matthew 24:19Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus!