Ecclesiastes 1:14
Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
15Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus.
Cross References
Psalms 39:5Locutus sum in lingua mea: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi.
Ecclesiastes 2:11Cumque me convertissem ad universa opera quæ fecerant manus meæ, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole.
Ecclesiastes 2:26Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam; peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo; sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis.
Ecclesiastes 4:4Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiæ proximi; et in hoc ergo vanitas et cura superflua est.
Ecclesiastes 4:16Infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum, et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo; sed et hoc vanitas et afflictio spiritus.
Ecclesiastes 12:8Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia vanitas.