Ecclesiastes 5:18
Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et lætetur de labore suo: hoc est donum Dei.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
19Non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ, eo quod Deus occupet deliciis cor ejus.
Cross References
Ecclesiastes 2:24Nonne melius est comedere et bibere, et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis? et hoc de manu Dei est.
Ecclesiastes 3:13omnis enim homo qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est.
Ecclesiastes 6:2vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria magna est.
Ecclesiastes 9:7Vade ergo, et comede in lætitia panem tuum, et bibe cum gaudio vinum tuum, quia Deo placent opera tua.
Jeremiah 52:34Et cibaria ejus, cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis, statuta per singulos dies, usque ad diem mortis suæ, cunctis diebus vitæ ejus.