Ecclesiastes 6:10
Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
11Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem.
Cross References
Genesis 3:17Adæ vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.
Job 9:32Neque enim viro qui similis mei est, respondebo; nec qui mecum in judicio ex æquo possit audiri.
Job 33:13Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi?
Psalms 39:6Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.
Psalms 103:15Homo, sicut fœnum dies ejus; tamquam flos agri, sic efflorebit:
Ecclesiastes 1:10Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est: jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos.