Ecclesiastes 6:9
Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
8Quid habet amplius sapiens a stulto? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita?
Cross References
Job 31:7Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhæsit macula,
Ecclesiastes 1:2Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes; vanitas vanitatum, et omnia vanitas.
Ecclesiastes 1:17Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam; et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus:
Ecclesiastes 2:22Quid enim proderit homini de universo labore suo, et afflictione spiritus, qua sub sole cruciatus est?
Ecclesiastes 4:4Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiæ proximi; et in hoc ergo vanitas et cura superflua est.
Ecclesiastes 6:2vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud: hoc vanitas et miseria magna est.