Ecclesiastes 8:14
Est et alia vanitas quæ fit super terram: sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum: et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 1:22In omnibus his non peccavit Job labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est.
Job 21:7Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis?
Job 24:21Pavit enim sterilem quæ non parit, et viduæ bene non fecit.
Psalms 73:3quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.
Ecclesiastes 2:14Sapientis oculi in capite ejus; stultus in tenebris ambulat: et didici quod unus utriusque esset interitus.
Ecclesiastes 4:8Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis; nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.