Ecclesiastes 9:2
Sed omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa æque eveniant justo et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et sacrificia contemnenti. Sicut bonus, sic et peccator; ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 24:3ut adjurem te per Dominum Deum cæli et terræ, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananæorum, inter quos habito:
Joshua 2:17Qui dixerunt ad eam: Innoxii erimus a juramento hoc, quo adjurasti nos:
Job 9:22Unum est quod locutus sum: et innocentem et impium ipse consumit.
Job 21:26et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos.
Ecclesiastes 2:14Sapientis oculi in capite ejus; stultus in tenebris ambulat: et didici quod unus utriusque esset interitus.
Ecclesiastes 6:6Etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnia?