Ephesios 5:14
Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
13Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur: omne enim, quod manifestatur, lumen est.
15Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes,
Cross References
Isaiah 26:19Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.
Isaiah 52:1Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion! induere vestimentis gloriæ tuæ, Jerusalem, civitas Sancti, quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus.
Ezekiel 37:4Et dixit ad me: Vaticinare de ossibus istis, et dices eis: Ossa arida, audite verbum Domini.
John 5:25Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent.
John 9:5quamdiu sum in mundo, lux sum mundi.