Exodus 14:27
Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum: fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 14:21Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum: divisaque est aqua.
Deuteronomy 11:4omnique exercitui Ægyptiorum, et equis ac curribus: quomodo operuerint eos aquæ maris Rubri, cum vos persequerentur, et deleverit eos Dominus usque in præsentem diem:
Joshua 24:7Clamaverunt autem ad Dominum filii Israël: qui posuit tenebras inter vos et Ægyptios, et adduxit super eos mare, et operuit eos. Viderunt oculi vestri cuncta quæ in Ægypto fecerim, et habitastis in solitudine multo tempore:
Psalms 78:53et deduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare.
Hebrews 11:29Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram: quod experti Ægyptii, devorati sunt.