Exodus 19:2
Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israël fixit tentoria e regione montis.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
1Mense tertio egressionis Israël de terra Ægypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.
Cross References
Exodus 3:1Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian: cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb.
Exodus 17:1Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israël de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo.
Exodus 18:5Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus, et uxor ejus ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei.
Numbers 33:15Profectique de Raphidim, castrametati sunt in deserto Sinai.