Exodus 21:8
Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam: populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
7Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt.
9Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi.
Cross References
Genesis 28:8probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus:
Deuteronomy 20:7Quis est homo, qui despondit uxorem, et non accepit eam? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo accipiat eam.
Deuteronomy 21:14Si autem postea non sederit animo tuo, dimittes eam liberam, nec vendere poteris pecunia, nec opprimere per potentiam: quia humiliasti eam.
Judges 14:3Cui dixerunt pater et mater sua: Numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum, et in omni populo meo, quia vis accipere uxorem de Philisthiim, qui incircumcisi sunt? Dixitque Samson ad patrem suum: Hanc mihi accipe: quia placuit oculis meis.
Malachi 2:11Transgressus est Juda, et abominatio facta est in Israël et in Jerusalem, quia contaminavit Juda sanctificationem Domini, quam dilexit, et habuit filiam dei alieni.