Exodus 22:30
De bobus quoque, et ovibus similiter facies: septem diebus sit cum matre sua, die octava reddes illum mihi.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
29Decimas tuas et primitias tuas non tardabis reddere: primogenitum filiorum tuorum dabis mihi.
Cross References
Exodus 13:12separabis omne quod aperit vulvam Domino, et quod primitivum est in pecoribus tuis: quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino.
Leviticus 7:24Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus.
Leviticus 11:44Ego enim sum Dominus Deus vester: sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram.
Leviticus 12:3Et die octavo circumcidetur infantulus:
Leviticus 22:8Morticinum et captum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. Ego sum Dominus.
Deuteronomy 14:21Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei: quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques hædum in lacte matris suæ.