Exodus 22:31
Viri sancti eritis mihi: carnem, quæ a bestiis fuerit prægustata, non comedetis, sed projicietis canibus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 11:44Ego enim sum Dominus Deus vester: sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram.
Leviticus 19:2Loquere ad omnem cœtum filiorum Israël, et dices ad eos: Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester.
Leviticus 22:8Morticinum et captum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. Ego sum Dominus.
Ezekiel 4:14A, a, a, Domine Deus, ecce anima mea non est polluta: et morticinum, et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc, et non est ingressa in os meum omnis caro immunda.
1 Peter 1:15sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum: et ipsi in omni conversatione sancti sitis: