Exodus 23:2
Non sequeris turbam ad faciendum malum: nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
1Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.
3Pauperis quoque non misereberis in judicio.
Cross References
Genesis 7:1Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua in arcam: te enim vidi justum coram me in generatione hac.
Genesis 19:7Nolite, quæso, fratres mei, nolite malum hoc facere.
Exodus 32:1Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit: Surge, fac nobis deos, qui nos præcedant: Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit.
Numbers 14:1Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa,
Deuteronomy 16:19nec in alteram partem declinent. Non accipies personam, nec munera: quia munera excæcant oculos sapientum, et mutant verba justorum.
Joshua 24:15Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur: eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis: utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhæorum, in quorum terra habitatis: ego autem et domus mea serviemus Domino.