Iosue 24:15
Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur: eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis: utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhæorum, in quorum terra habitatis: ego autem et domus mea serviemus Domino.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
16Responditque populus, et ait: Absit a nobis ut relinquamus Dominum, et serviamus diis alienis.
Cross References
Exodus 23:2Non sequeris turbam ad faciendum malum: nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.
Exodus 23:32Non inibis cum eis fœdus, nec cum diis eorum.
Leviticus 14:42lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint, et luto alio liniri domum.
Deuteronomy 29:18Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cujus cor aversum est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium: et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem.
Ruth 1:15cui dixit Noëmi: En reversa est cognata tua ad populum suum, et ad deos suos, vade cum ea.
1 Chronicles 1:14et Jebusæum, et Amorrhæum, et Gergesæum,