Exodus 29:12
Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
11et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii.
Cross References
Exodus 27:2Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt: et operies illud ære.
Exodus 38:2cujus cornua de angulis procedebant, operuitque illum laminis æneis.
Leviticus 4:18Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii: reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii.
Leviticus 4:30Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo: et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.
Leviticus 5:9Et asperget de sanguine ejus parietem altaris; quidquid autem reliquum fuerit, faciet distillare ad fundamentum ejus, quia pro peccato est.
Leviticus 9:9cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui: in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim ejus.