Exodus 38:24
Omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii, et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit, et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 29:24ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino.
Exodus 30:24casiæ autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin:
Leviticus 5:15Anima si prævaricans cæremonias, per errorem, in his quæ Domino sunt sanctificata, peccaverit, offeret pro delicto suo arietem immaculatum de gregibus, qui emi potest duobus siclis, juxta pondus sanctuarii:
Leviticus 27:25Omnis æstimatio siclo sanctuarii ponderabitur. Siclus viginti obolos habet.
Numbers 18:16cujus redemptio erit post unum mensem, siclis argenti quinque, pondere sanctuarii. Siclus viginti obolos habet.
1 Chronicles 29:2Ego autem totis viribus meis præparavi impensas domus Dei mei. Aurum ad vasa aurea, et argentum in argentea, æs in ænea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea: et lapides onychinos, et quasi stibinos, et diversorum colorum, omnemque pretiosum lapidem, et marmor Parium abundantissime: