Exodus 6:5
Ego audivi gemitum filiorum Israël, quo Ægyptii oppresserunt eos: et recordatus sum pacti mei.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 8:1Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.
Exodus 2:24Et audivit gemitum eorum, ac recordatus est fœderis quod pepigit cum Abraham, Isaac et Jacob.
Psalms 105:8Memor fuit in sæculum testamenti sui; verbi quod mandavit in mille generationes:
Isaiah 63:9In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et angelus faciei ejus salvavit eos: in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et elevavit eos cunctis diebus sæculi.
Luke 1:72ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti: