Hiezechielis Prophetæ 16:37
ecce ego congregabo omnes amatores tuos quibus commista es, et omnes quos dilexisti, cum universis quos oderas: et congregabo eos super te undique, et nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt omnem turpitudinem tuam.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 16
Cross References
Jeremiah 4:30Tu autem vastata, quid facies? cum vestieris te coccino, cum ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris: contempserunt te amatores tui; animam tuam quærent.
Jeremiah 13:26Unde et ego nudavi femora tua contra faciem tuam, et apparuit ignominia tua:
Lamentations 1:8Heth. Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est; omnes qui glorificabant eam spreverunt illam, quia viderunt ignominiam ejus: ipsa autem gemens conversa est retrorsum.
Ezekiel 23:9Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidine.