Lamentationes 1:8
Heth. Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est; omnes qui glorificabant eam spreverunt illam, quia viderunt ignominiam ejus: ipsa autem gemens conversa est retrorsum.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 9:6Si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri, non sequentes me, nec custodientes mandata mea et cæremonias meas quas proposui vobis, sed abieritis et colueritis deos alienos, et adoraveritis eos:
1 Kings 9:9Et respondebunt: Quia dereliquerunt Dominum Deum suum, qui eduxit patres eorum de terra Ægypti, et secuti sunt deos alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt eos: idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc.
Isaiah 59:2Sed iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum; et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis, ne exaudiret.
Jeremiah 6:28Omnes isti principes declinantes, ambulantes fraudulenter, æs et ferrum: universi corrupti sunt.
Jeremiah 13:26Unde et ego nudavi femora tua contra faciem tuam, et apparuit ignominia tua: