Hiezechielis Prophetæ 24:7
Sanguis enim ejus in medio ejus est; super limpidissimam petram effudit illum: non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 24
Cross References
Leviticus 17:13Homo quicumque de filiis Israël, et de advenis qui peregrinantur apud vos, si venatione atque aucupio ceperit feram, vel avem, quibus vesci licitum est, fundat sanguinem ejus, et operiat illum terra.
Deuteronomy 12:24sed super terram fundes quasi aquam,
Job 16:18Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces.
Isaiah 26:21Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum; et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos.
Jeremiah 6:15Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Quam ob rem cadent inter ruentes: in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus.